- LIGUSTRUM
- LIGUSTRUMarbor eadem cum cypro in Oriente, Plin. l. 12. c. 24. florem gignit mire candidum, cuius frequens olim in coronis usus. Mart. l. 1. Epigr. 116. cuius Epigraphe in Procillum v. 2.Toto candidior puella cycno,Argento, nive, lilio, ligustro.Virg. Ecl. 2. v. 18.Alba ligustra cadunt etc.Baccae eidem tribuuntur, apud Drepan.Laurus Apollineae marcescat denique sylca,Cumque suis baccis alba ligustra cadantA ligando dicta videtur, quod vimina eius ligaminibus apta sint: an a legendo, quasi legustrum? Usus illius medicos Plin. exsequitur l. 24. c. 10. plura vide apud Dioscorid. eiusqueve commentatorem Matthiolum. Addam hoc unum, quod urilissimam tefseris hanc arborem facit idem l. 16. c. 18. ubi tesseras lusorias intelligit Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 3. c. 21. aut Dalechampius lignea signa, vinum frumentum, oleum, aut aliud quidpiam eiusimodi significantia et promittentia, quibus in congiariis et publicis largitionibus Impp. olim utebantur, vide infra ubi de Tesseris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.